- OLMIA
- OLMIAmelius HOLMIA, nrbs Ciliciae Trachiae, postea Seleucia dicta. Plin. l. 5. c. 27. Seleucia supra amnem Calycadmum Trachiotis cognomine, a mari relata, ubi vocabatur Holmia, Ὅλμους et Ὅλμην alii vocârunt. Steph. Ὅλμοι πόλις τραχείας Κιλικίας, ὅπου πρότερον ᾤκουν οἱ νῦν Σελευκεῖς. Holmi, urbs Ciliciae asperae, ubi prius habitabant Seleucidae dicti iam. Conditâ nempe Seleuciâ, qui Olmos habitabant, in eam migrare iussi sunt. Strabo, unde Stephanus accepit, Εἶθ᾿ Ὅλμος ἵπου πρότερον ᾤκουν οἱ νῦν Σελευκεῖς, κτιςθείσης δὲ ἐπὶ τῷ Καλυκάδμῳ τῆς Σελευκίας ἐκεῖ μετῳκίςθησαν. Hoc est, quod ait Plin. a mari relatam esse Selcuciam, ubi vocabatur Holmia. Eandem cum Olbia imperite confundit Stephanus, ubi scribit, Seleuciam Trachiam prius nominatuam esse Olbiam. itequmque errat, quando Ὄλβιαν Pamphyliae eandem videri vult cum Olba Solymorum Ciliciae. Non recte etiam Plinius, qui Holmos ab Holmia videtur facere diversos, his verbis: Mox flumen Cilycamus, promuntorium Sarpedon: Oppida Olme, Myle, promuntorium et oppidum Veneris. Sed et Hyriam vocatam esse, hanc Seleuciam Trachiam Ciliciae, idem Stephanus refert, in voce Ὑρία. Vide Salmas. ad Solin. p. 619. et 620. ut et in voce Olmoe.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.